Latin
1.201 to 1.211
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 1.201-211
Unproofread scanNot analysed yet
aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? quae igitur spes est, nisi superexsultet misericordia iudicio? sed erga illos qui misericordiam fecerunt ueraciter dicendo: dimitte nobis sicut et nos dimittimus, et sine murmuratione dando; hilarem enim datorem diligit deus. denique sanctus Iacobus iam ex isto loco de misericordiae operibus loquitur, ut quos uehementer illa sententia terruerat consoletur; cum admonet quomodo etiam peccata cotidiana, sine quibus hic non uiuitur, cotidianis remediis expientur, ne homo, qui cum in uno offenderit fiat omnium reus in multis offendendo -quia in multis offendimus omnes —magnum aggerem reatus sui minutatim collectum ad tribunal tanti iudicis peruehat et eam quam non fecit misericordiam non inueniat, sed potius dimittendo atque donando mereatur sibi dimitti debita reddique promissa. Multa dixi quibus tibi taedium fortassis inferrem, qui haec quae tamen approbas non exspectas discere, quia ea docere consuesti. si quid autem est in eis, quantum ad res ipsas pertinet —nam quali eloquio explicata sint non nimis curo —si quid ergo est in eis quod eruditionem offendat tuam, quaeso ut rescribendo admoneas et me corrigere non graueris. infelix est enim qui non tantos et tam sanctos tuorum studiorum labores et digne honorat et de his domino deo nostro, cuius munere talis es, gratias agit. unde cum libentius debeam a quolibet discere quod inutiliter ignoro quam promtius quoslibet docere quod scio, quanto iustius hoc abs te caritatis debitum flagito, cuius doctrina in nomine et adiutorio domini tantum in latina lingua litterae adiutae sunt, quantum numquam antea potuerunt. maxime tamen istam sententiam: quicumque totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus si quo alio modo melius exponi posse nouit dilectio tua, per dominum obsecro uti nobiscum communicare digneris.