Latin
113
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 113
Unproofread scanNot analysed yet
Et propter hoc ipsum conseruatus es, ut ostendam in te uirtutem meam et ut annuntietur nomen meum in uniuersa terra. haec scripturae uerba et apostolus posuit, cum in eodem loco perdifficili uersaretur. ubi autem et hoc ait: si autem uolens deus ostendere iram et demonstrare potentiam suam attulit in multa patientia uasa irae —parcendo utique his quos malos futuros esse praesciebat: quae nasa dicit perfecta in perditione -et ut notas, inquit, faceret diuitias gloriae suae in uasa misericordiae. unde uasorum misericordiae uox est in psalmis: deus meus, misericordia eius praeueniet me; deus mens demonstrauit mihi in inimicis meis. nouit ergo deus bene uti malis, in quibus tamen humanam naturam non ad malitiam creat, sed perfert eos patienter, quousque scit oportere; non inaniter, sed utens eis ad admonitionem uel exercitationem bonorum. ecce enim ut annuntiaretur nomen dei in uniuersa terra, uasis misericordiae utique prodest. ad eorum utique utilitatem Pharao seruatus est, sicut et scriptura testatur et exitus docet.