Latin
115
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 115
Unproofread scanNot analysed yet
Et non est relicta lucusta una in omni terra Aegypti. et indurauit dominus cor Pharaonis. beneficium certe dei commemorauit scriptura, quod abstulit lucustas; et secuta dixit indurasse dominum cor Pharaonis: beneficio utique suo et patientia sua, qua illa fiebat opstinatio, dum ei parceretur, sicut omnia mala corda hominum patientia dei male utendo durescunt.