Latin
12.1 to 12.14
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 12.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Verum quod instat in praesentia, quantum donat deus, edisserendum est, quemadmodum simplum domini et saluatoris nostri Iesu Christi duplo nostro congruat et quodam modo concinat ad salutem. nos certe, quod nemo christianus ambigit, et anima et corpore mortui sumus: anima propter peccatum, corpore propter poenam peccati, ac per hoc et corpore propter peccatum. utrique autem rei nostrae, id est et animae et corpori, medicina ex resurrectione opus erat, ut in melius renouaretur quod erat in deterius commutatum. mors autem animae impietas est et mors corporis corruptibilitas, per quam fit et animae a corpore abscessus. sicut enim anima deo deserente, sic corpus anima deserente moritur; unde illa fit insipiens, hoc exanime. resuscitatur ergo anima per paenitentiam et in corpore adhuc mortali renouatio uitae inchoatur a fide, qua creditur in eum qui iustificat impium, bonisque moribus augetur et roboratur de die in diem, cum magis magisque renouatur interior homo. corpus uero tamquam homo exterior, quanto est haec uita diuturnior, magis magisque corrumpitur uel aetate uel morbo uel uariis afflictionibus, donec ueniat ad ultimam quae ab hominibus mors uocatur. eius autem resurrectio differtur in finem, cum et ipsa iustificatio nostra perficietur ineffabiliter. tunc enim similes ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est. nunc uero quamdiu corpus quod corrumpitur adgrauat animam et uita humana super terram tota temtatio est, non iustificatur in conspectu eius omnis uiuens in comparatione iustitiae, qua aequabimur angelis, et gloriae, quae reuelabitur in nobis. de morte autem animae a morte corporis distinguenda quid plura commemorem, cum dominus in euangelica sententia utramque mortem cuiuis facile discernendam posuerit, ubi ait: sine mortuos sepelire mortuos suos? sepeliendum quippe corpus mortuum erat; sepultores autem eius per infidelitatem impietatis in anima mortuos intellegi uoluit, quales excitantur cum dicitur: surge qui dormis et exsurge a mortuis, et inluminabit te Christus.