# Excerpta ex Operibus Augustini 12.28-45

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 12.28 to 12.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/12.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/12.28

intus namque agitur quod idem apostolus dicit: exuite uos ueterem hominem et induite nouum. quod ita consequenter exponit: quapropter deponentes mendacium loquimini ueritatem. ubi autem deponitur mendacium nisi intus, ut habitet in monte sancto dei qui loquitur ueritatem in corde suo? resurrectio uero corporis domini ad sacramentum interioris resurrectionis nostrae pertinere ostenditur, ubi postquam resurrexit ait mulieri: noli me tangere; nondum enim ascendi ad patrem meum. cui mysterio congruit apostolus dicens: si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram dei sedens; quae sursum sunt sapite. hoc est enim Christum non tangere nisi cum ascenderit ad patrem, non de Christo carnaliter sapere. iam uero ad exemplum mortis exterioris hominis nostri dominicae carnis mors pertinet, quia per talem passionem maxime hortatus est seruos suos, ut non timeant eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. propter quod dicit apostolus: ut suppleam quae desunt pressurarum Christi in carne mea. et ad exemplum resurrectionis exterioris hominis nostri pertinere inuenitur resurrectio corporis domini, quia discipulis ait: palpate et uidete, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere. et unus ex discipulis etiam cicatrices eius contrectans exclamauit dicens: dominus meus et deus meus! et cum illius carnis tota integritas appareret, demonstratum est in eo quod suos exhortans dixerat: capillus capitis uestri non peribit. unde enim primo: noli me tangere; nondum enim ascendi ad patrem meum? et unde antequam ascendat ad patrem a discipulis tangitur, nisi quia illic insinuabatur interioris hominis sacramentum, hic praebebatur exterioris exemplum ? anne forte quisquam ita est absurdus atque auersus a uero, ut audeat dicere a uiris eum tactum antequam ascenderet, a mulieribus autem cum ascendisset? propter hoc exemplum futurae nostrae resurrectionis in corpore, quod praecessit in domino, dicit apostolus: initium Christus, deinde qui sunt Christi.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
