Latin
12.46 to 12.47
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 12.46-47
Unproofread scanNot analysed yet
de corporis enim resurrectione illo loco agebatur, propter quam etiam dicit: transfigurabit corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae suae. una ergo mors nostri saluatoris duabus mortibus nostris saluti fuit et una eius resurrectio duas nobis resurrectiones praestitit, cum corpus eius in utraque re, id est et in morte et in resurrectione, et sacramento interioris hominis nostri et exemplo exterioris medicinali quadam conuenientia ministratum est.