Latin
120.15 to 120.33
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 120.15-33
Unproofread scanNot analysed yet
illud autem ubi dictum est: non erunt tibi di alii praeter me, apparet huius rei diligentiorem exsecutionem esse in his quae subiuncta sunt. quo enim pertinet: non facies tibi idolum neque ullum simulacrum, quaecumque in caelo sunt sursum et quaecumque in terra deorsum et quaecumque sub terra in aqua; non adorabis eis neque seruies illis, nisi ad id quod dictum est: non erunt tibi di alii praeter me? . Sed rursus quaeritur quo differat: non furtum facies, ab eo quod paulo post de non concupiscendis proximi rebus praecipitur. non quidem omnis, qui rem proximi concupiscit, furatur; sed si omnis, qui furatur, rem proximi concupiscit. poterat in illa generalitate, ubi de non concupiscenda re proximi praecipitur, etiam illud quod ad furtum pertinet contineri. similiter etiam quaeritur quo differat quod dictum est: non moechaberis, ab eo quod paulo post dicitur: non concupisces uxorem proximi tui. in eo quippe quod dictum est: non moechaberis, poterat et illud intellegi. nisi forte in illis duobus peccatis moechandi et furandi ipsa opera notata sunt, in his uero extremis ipsa concupiscentia; quae tantum differunt, ut aliquando moechetur qui non concupiscit uxorem proximi, aliqua alia causa cum illi miscetur, aliquando autem concupiscat nec ei misceatur poenam timens. et hoc fortasse lex ostendere uoluit, quod utrumque peccata sint. Item quaeri solet utrum moechiae nomine etiam fornicatio teneatur. hoc enim graecum uerbum est, quo iam scriptura utitur pro latino; moechos tamen graece non nisi adulteros . dicit. sed utique ista lex non solis uiris in populo, uerum etiam feminis data est. neque enim quia dictum est: non concupisces uxorem proximi tui, nihil hio sibi praeceptum debet putare femina et tamquam licite concupiscere uirum proximae suae. si ergo hic ex illo quod uiro dictum est intellegitur, quamuis non dictum sit, quod etiam ad feminam pertineat, quanto magis eo quod dictum est: non moechaberis uterque sexus astringitur, cum et ipsum praeceptum potest referri ad utrumque, sicut: non occides, non furaberis, et quae alia similiter non expresso uno sexu utrique uidentur sonare communiter.