Latin
120.47 to 120.52
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 120.47-52
Unproofread scanNot analysed yet
In eo etiam quod dictum est: falsum testimonium non dices aduersus proximum tuum, quaeri solet utrum prohibitum sit omne mendacium; ne forte non sit hoc praeceptum aduersus eos qui dicunt tunc esse mentiendum, quando id mendacium prodest alicui et nihil obest ei cui mentiris; tale quippe non est aduersus proximum tuum; ut ideo uideatur hoc addidisse scriptura, quae posset breuiter dicere: falsum testimonium non dices, sicut dixit: non occides, non moechaberis, non furaberis. sed hinc magna quaestio est nec a festinantibus commode explicari potest, quomodo accipiendum sit: perdes omnes, qui locuntur mendacium, et: noli uelle mentiri omne mendacium, et cetera huius modi. ,. .