# Excerpta ex Operibus Augustini 121.47-69

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 121.47 to 121.69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/121.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/121.47

strepitum uocis habere possunt, doctrinam sapientiae insinuare non possunt. denique in ecclesia locuntur haerentes ueritati ueritatem, per quam facta sunt omnia, ueritatem uerbum carnem factum et habitare in nobis; ueritatem Christum natum de deo, unum de uno, unigenitum et coaeternum; ueritatem accepta forma serui natum ex uirgine Maria, passum, crucifixum, resurgentem, ascendentem; ubique ueritatem, et quam paruulus aetate capere non potest; ueritatem et in pane et in lacte, in pane magnorum, in lacte paruulorum. idem quippe panis ut lac fiat per carnem traicitur. qui autem huic ueritati contradicunt et in sua uanitate decepti decipiunt, ranae sunt taedium offerentes auribus, non cibum mentibus. audi denique homines rationabiliter loquentes: non sunt loquellae neque sermones, quorum non audiantur uoces eorum; sed uoces non inanes, quia in omnem terram exiuit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum. si autem et ranas contrario uis intellegere, illum uersum psalmi recole: uana locuti sunt unusquisque ad proximum suum. Tertium praeceptum: memento diem sabbati sanctificare eum. in tertio isto praecepto insinuatur quaedam uacationis indictio, quae est cordis tranquillitas ac mentis, quam facit bona conscientia; ibi sanctificatio, quia ibi spiritus dei. denique uidete uacationem, hoc est quietem: super quem, inquit, requiescet spiritus meus nisi super humilem et quietum et trementem uerba mea? inquieti ergo resiliunt ab spiritu sancto, rixarum amatores, calumniarum seminatores, contentionis quam ueritatis cupidiores; inquietudine sua non admittunt quietem sabbata spiritalem. contra istorum inquietudinem dicitur, tamquam ut sabbatum habeant in corde sanctificationem spiritus dei: esto mansuetus ad audiendum uerbum, ut intellegas. quid intellecturus sum? deum dicentem: cessa ab inquietudine tua; non sit tumultus quidam in corde tuo per corruptionem uolitantibus phantasmatibus et compungentibus; non sit". ita deum enim intellecturus es dicentem tibi: uacate et uidete, quoniam ego sum dominus.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
