Latin
121.70 to 121.98
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 121.70-98
Unproofread scanNot analysed yet
tu per inquietudinem uacare non uis, contentionum tuarum corruptione caecatus exigis uidere quod non potes. attende enim et contrariam tertiam plagam huic praecepto tertio: scinifes natae sunt in terra Aegypti de limo. muscae quaedam sunt minutissimae, inquietissimae, inordinate uolitantes, in oculos irruentes, non permittentes hominem quiescere, dum abiguntur, et irruunt, dum abactae rursus adeunt, sicut omnino uana phantasmata cordis contentiosorum. tenete praeceptum, cauete plagam. Quartum praeceptum est: honora patrem tuum et matrem tuam. huic contraria quarta Aegyptiorum plaga cynomyia est. quid est cynomyia? canina musca; graecum uocabulum est. caninum est parentes non agnoscere. nihil tam caninum, quam cum illi qui genuerunt non agnoscuntur. merito autem et catuli canum caeci nascuntur. Quintum praeceptum est: non moechaberis. quinta plaga. est mors in pecora Aegyptiorum. comparemus: da hominem moechari meditantem, coniugio non contentum suo; appetitum quendam carnis in se domare non uult, qui est nobis pecoribusque communis. etenim concumbere et generare etiam pecudum est; ratiocinari, intellegere humanum est. ideo ratio, quae praesidet in mente, motus inferiores carnis tamquam regnans et dominans frenare debet, non immoderate et illicite passim uageque laxare. ideoque ipsis pecoribus natura datum est instituente creatore, ut non moueantur ad feminas et ad concubitum nisi certis temporibus; neque enim ratione se cohibet alio tempore pecus, sed omnino ipso motu frigescente torpescit. homo autem ideo semper moueri potest, quia et refrenare motum potest. tibi dominationem rationis creator dedit, tibi praecepta continentiae tamquam in bestias inferiores lora concessit. tenes tu quod pecus non potest, et ideo speras tu quod pecus non potest. aliquantum laboras in continendo: non laborat pecus; sed gaudebis semper in aeternitate, ad quam non peruenit pecus. si opus fatigat, merces consoletur; et ipsa enim patientia est interiorem motum frenare et quod habes commune cum pecore non tamquam pecus in omnia relaxare.