# Excerpta ex Operibus Augustini 124.1-33

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 124.1 to 124.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/124.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/124.1

Haec ergo, fratres mei, facite, ut possitis concordare cum aduersario. nec amara sunt quae dico aut, si amara sunt, curent. potio ista si amara est, accipiatur. quia in periculo sunt uiscera, amara est; bibatur. melius est modica amaritudo in faucibus quam aeternum tormentum in uisceribus. mutate ergo uos; quicumque non faciebatis hoc bonum castitatis, iam facite. nolite dicere: ,,non potest fieri". foedum est, fratres mei, turpe est, ut uir dicat non posse fieri quod facit femina. scelus est, ut uir dicat: "non possum". quod potest femina uir non potest? quid enim? illa carnem non portat? prior a serpente decepta est. castae uxores uestrae ostendunt uobis fieri posse quod non uultis facere; et dicitis fieri non posse! sed forte dices ideo illam facilius facere posse, quia multa illi custodia est, legis praeceptum, diligentia maritalis, terror etiam legum publicarum; est etiam uerecundiae et pudoris illius magnum munimentum. multae custodiae faciunt feminam castiorem; uirum faciat ipsa uirilitas. nam ideo mulieri maior custodia, quia maior infirmitas. illa erubescit uiro; tu non erubescis Christo? tu liberior, quia fortior; quia facile uinces, ideo tibi commissus es. super illam et diligentia uiri et terror legum et consuetudo morum et uerecundia maior: et deus super te, tantum deus. inuenis enim facile pares uiros, quibus non timeas erubescere, quia faciunt illud multi. et tanta est peruersitas generis humani, ut aliquando metuendum sit, ne castus erubescat inter impudicos. ideo non cesso tangere quintam istam chordam propter ipsam peruersam consuetudinem et labem totius, ut dixi, generis humani. si quis inter uos faciat homicidium — quod auertat deus! — pellere illum uultis de patria et continuo, si fieri potest, excludere. si quis faciat furtum, oditis illum nec uidere uultis.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
