Latin
124.34 to 124.57
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 124.34-57
Unproofread scanNot analysed yet
si quis dicat falsum testimonium, abominamini nec uobis homo uidebitur. si quis concupiscat res alienas, raptor et iniustus reputatur. si quia uolutatus fuerit cum ancillis suis, amator blande accipitur; conuertuntur uulnera in ioca. si quis autem exsistat qui dicat se castum non facere adulterium, notum autem sit quod non faciat, erubescit accedere ad illos non sui similes, ne insultent, ne irrideant, ne dicant non esse uirum. ad hoc delapsa est humana peruersitas, ut uir habeatur uictus a libidine et uir non habeatur uictor libidinis. triumphantes exsultant et non sunt uiri; iacent prostrati et uiri sunt! si spectares, ille tibi uideretur fortior qui iaceret sub bestia, quam qui perimeret bestiam? Sed quia dissimulatis a pugna interiore et delectant uos pugnae exteriores, ideo non uultis pertinere ad canticum nonum. ubi dicitur: qui docet manus meas in proelio, digitos meos ad bellum. est enim bellum, quod secum agit homo, dimicans contra concupiscentias malas, frenans auaritiam, elidens superbiam, suffocans ambitionem, trucidans libidinem. has pugnas facis in occulto, et non uinceris in aperto. ad hoc docentur manus uestrae ad proelium et digiti uestri ad bellum. non eat hoc in spectaculis uestris. in illis spectaculis non id est uenator quod citharista. aliud agit uenator, aliud facit citharista: in spectaculo dei unum est. tange easdem decem chordas et feras occides; utrumque simul facis. tangis primam chordam, qua unus colitur deus: cecidit bestia superstitionis. tangis secundam, qua non accipis nomen domini dei tui in uanum: cecidit bestia erroris nefandarum haeresum, quae id putauerunt. tangis tertiam chordam, ubi pro spe . futurae quietis facis quidquid facis: interficitur crudelior ceteris beatus amor saeculi huius. propter amorem enim saeculi huius laborant homines in omnibus negotiis: tu autem in omnibus bonis operibus tuis labora, non propter amorem saeculi huius, sed propter sempiternam requiem, quam promittit deus.