# Excerpta ex Operibus Augustini 125

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 125. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/125
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/125

Et omnis populus uidebat uocem et lampadas et uocem tubae et montem fumantem. solet quaeri, quomodo populus uidebat uocem, cum uox non ad uisum, sed potius ad auditum pertinere uideatur. sed sicut modo dixi "uideatur" de omnibus, quae a me dicta sunt, sic "uidere" solet pro generali sensu poni non solum corporis uerum etiam animi. unde et illud est: cum uidisset Iacob, quia sunt escae in Aegypto, unde utique absens erat. quam quam nonnulli uidere uocem nihil aliud esse arbitrati sunt quam intellegere, qui uisus mentis est. cum uero hic breuiter dicendum esset, quod p-opulus uidebat uocem et lampadas et uocem tubae et montem fumantem, quaestio maior oreretur, quomodo audiebat lampadas et montem fumantem, quod pertinet ad sensum uidendi. nisi quis dicat nec tam breuiter dicendum fuisse, ut totum diceretur: audiebat uocem et uidebat lampadas et audiebat uocem tubae et uidebat montem fumantem. duo quippe genera uocis erant, * et de nubibus, sicut tonitrua, et de tuba, si tamen ipsam dixit uocem, quae de nubibus edebatur. ac per hoc melius in his quae ad sensum audiendi pertinebant generalis sensus est positus, hoc est uidendi, cum breuiter totum uellet scriptura complecti, quam ut in his quae pertinent ad uidendi sensum subintellegeretur auditus: quo more loqui non solemus. nam "uide quid sonet" solemus dicere; "audi quid luceat" non solemus.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
