Latin
127.1 to 127.18
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 127.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
Non coques agnum in lacte matris suae quomodo intellegatur ad uerborum proprietatem, nescio utrum possit reperiri. si enim alicuius significationis causa prohibitum acceperimus agnum in lacte coqui, nullus usus est ita coquendi; si autem in diebus, quibus lactatur, quis hoc habuit umquam Iudaeorum in obseruatione, ut agnum non coqueret, nisi cum desisteret sugere P quid est autem: in lacte matris ,suae? quasi posset, etiam si hoc intellegeretur, sine huius praecepti transgressione coqui, si eo nato mortua matre eius ab oue alia lactaretur, cum alicuius profecto rei significandae causa esse praeceptum nemo ambigit. sed etiam illa quae possunt obseruantia factitari, non sine causa ita praecepta sunt; significant enim aliquid. hoc uero quomodo obseruetur ad proprietatem uerborum, ant non est aut non elucet. intellectum tamen de Christo approbo, quod hac prophetia praedictus est non occidendus a Iudaeis infans, quando Herodes quaerens eum, ut occideret, non inuenit; ut coques quod dictum est pertineat ad ignem passionis, hoc est tribulationem. unde dicitur: uasa figuli probat fornax, et homines iustos temtatio tribulationis. quia ergo non est tunc infans passus, cum quaerente Herode huius modi periculum imminere uideretur, praedictum est his uerbis: non coques agnum in lacte matris suae. Non occides Christum; prophetia enim uidetur praemonens, ne se boni Israhelitae sociarent malis Iudaeis, a quibus Christus passus est. tribnlatio quippe passionis tamquam ignis est; unde scriptum est: tamquam aurum in fornace probauit illos, et sicut holocaustum hostiam suscepit illos. cui »sententiae dominus quoque attestatur dicens: baptismo habeo baptizari, quem uos nescitis. hoc enim ait, cum dixisset: ignem ueni mittere in mundum. dicit enim Iohannes: ipse uos baptizabit in spiritu sanoto et igni, quod intellegitur et purgatione sanctificationis et pro-10 batione tribulationis.