Latin
129.1 to 129.16
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 129.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
Cum dixisset Moses ad dominum: ostende mihi gloriam tuam, respondit ei dominus: ego transibo ante te gloria mea, et uocabo nomine domini in conspectu tuo; et miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero; cum paulo ante dixisset: ipse antecedam te et requiem tibi dabo. quod Moses sic uidetur accepisse: antecedam te, tamquam non ei populoque praesens in itinere futurus esset; et ideo ait: si non tu ipse simul ueneris nobis-cum, ne me educas hinc et cetera. deus autem neque hoc ei negauit dicens: et hoc tibi uerbum, quod dixisti, faciam. quomodo ergo, cum dixisset Moses: ostende mihi gloriam tuam, rursus tamquam praecessurus et non cum eis simul futurus uidetur dicere: ego transibo ante te, nisi quia hoc aliud est? ille quippe intellegitur loqui et dicere: transibo ante te, de quo dicit euangelium: cum uenisset hora, ut transiret de hoc mundo ad patrem: qui transitus etiam pascha interpretari perhibetur. haec itaque magna omnino prophetia est. ipse enim ante omnes sanctos transiit ad patrem de hoc saeculo parare illis mansiones regni caelorum, quas dabit eis in resurrectione mortuorum; quoniam transiturus ante omnes primogenitus a mortuis factus est Gratiam uero suam in eo ipso ualde commendat, cum dicit: et uocabo nomine domini in conspectu tuo, tamquam in conspectu populi Israhel, cuius Moses, cum. haec audiret, typum gerebat. in conspectu enim gentis ipsius ubique dispersae uocatur dominus Christus in omnibus gentibus. uocabo autem dixit, non" uocabor", actiuum uerbum pro passiuo ponens genere locutionis inusitato: in quo nimirum magnus sensus latet. sic enim fortasse significare uoluit se ipsum hoc facere, id est gratia sua fieri, ut uocetur dominus in omnibus gentibus. Quod uero addidit: et miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero, plane expressius ostendit uocationem, qua nos uocauit in suum regnum et gloriam, non pro meritis nostris, sed pro misericordia sua.