Latin
129.50 to 129.66
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 129.50-66
Unproofread scanNot analysed yet
nam facies mea non uidebitur tibi; et stabis super petram, statim ut transiet gloria mea, et ponam te in cauerna petrae. hoc enim factum est in eis quos tunc significabat persona Mosi, hoc est Israhelitis, qui in dominum Iesum, sicut Actus apostolorum indicant, postea crediderunt, id est statim ut transiit eius gloria. nam posteaquam resurrexit a mortuis et ascendit in caelum, misso desuper spiritu sancto cum linguis omnium gentium apostoli loquerentur, compuncti sunt corde multi ex eis qui crucifixerant Christum; quem ut non cognouissent et dominum gloriae crucifixissent,. caecitas ex parte Israhel facta est, sicut dictum fuerat: tegam manu mea super te donec transeam. unde psalmus dicit: quoniam die ac nocte grauata est super me manus tua, diem appellans, quando Christus diuina miracula faciebat, noctem, quando sicut homo moriebatur, quando et illi titubauerunt qui in die crediderant. hoc est ergo: cum transiero, tunc uidebis posteriora mea: "transiero de hoc mundo ad patrem; posterius in me credituri sunt quorum typum geris". tunc enim compuncti corde dixerunt: quid faciemus? et iussi sunt ab apostolis. agere paenitentiam et baptizari in nomine Iesu Christi, ut dimitterentur illis peccata eorum. quod in psalmo illo sequitur, cum dictum esset: die ac nocte grauata est super me manus tua —id est: ut non cognoscerem; si enim cognouissent, numquam dominum gloriae crucifixissent' —sequitur et iungit: conuersus sum in haerumnam, dum confringeretur spina, id est: cum essem corde compunctus. deinde addidit: peccatum meum cognoui et facinus meum non operui: posteaquam uiderunt, quanto scelere Christum crucifixerint. et quia receperunt consilium, ut agerent paenitentiam et in baptismo remissionem acciperent peccatorum: dixi, inquit, pronuntiabo aduersum me delictum meum domino, et tu remisisti impietatem cordis mei. Hanc autem prophetiam, quam locutus est dominas ad Mosen, satis res ipsa indicat, quando quidem de petra uel cauerna eius et de manus eius superpositione, de uisione posteriorum eius nihil postea uisibili opere subsecutum legitur.