Latin
130.1 to 130.12
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 130.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
Et scripsit in tabulas uerba testamenti, decem uerba. de Mose dictum est, quod ipse scripserit, cui etiam deus paulo ante dixerat: scribe tibi uerba haec. cum uero primum legem accepit, cuius tabulas abiecit et fregit, nec ipse excidisse dictus est tabulas lapideas et modo dictum est: excide tibi duas tabulas lapideas; nec ei dictum est, ut scriberet, sicut ei modo dicitur; nec eas ipse scripsisse narratur, sicut modo narrat scriptura et dicit: scripsit in tabulis uerba testamenti, decem uerba. sed tunc dictum est: et dedit Mosi, statim ut cessauit loqui ad eum in monte Sina, duas tabulas testimonii, tabulas lapideas scriptas digito dei. deinde paulo post: et conuersus, inquit, Moses descendit de monte, et duae tabulae testimonii in manibus eius, tabulae lapideae, scriptae ex utraque parte earum, hinc atque hinc erant scriptae, et tabulae opus dei erant, et scriptura scriptura dei et sculpta in tabulis. proinde magna oritur quaestio, quomodo illae tabulae, quae erat Moses utique deo praesciente fracturus, non hominis opus dicantur esse nec ab homine scriptae, sed scriptura dei, digito dei; posteriores uero tabulae tamdiu mansurae et in tabernaculo ac templo dei futurae iubente quidem deo, tamen ab homine excisae sint, ab homine scriptae. an forte in illis prioribus gratia dei significabatur, non hominis opus, qua gratia indigni facti sunt reuertentes corde in Aegyptum et faciendo idolum; unde illo beneficio priuati sunt, et propterea Moses tabulas fregit? istis uero tabulis posterioribus significati sunt qui de suis operibus gloriantur —unde dicit apostolus: ignorantes dei iustitiam et suam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti ideo tabulae humano opere sculptae et humano opere scriptae datae sunt, quae cum ipsis manerent, ad eos significandos de suis operibus gloriaturos, non de digito dei, hoc est de spiritu dei?