Latin
130.32 to 130.34
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 130.32-34
Unproofread scanNot analysed yet
lex ergo sancta et bona dei opus est: ubi homo nihil agit, quia non obtemperat, sed reatu potius premitur lege minante atque damnante. peccatum enim, inquit, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. beatus autem homo est, cum hoc mandatum sanctum et iustum et bonum est etiam opus eius, sed per gratiam dei.