Latin
131.173 to 131.178
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 131.173-178
Unproofread scanNot analysed yet
qui cum mortem impii nollet, quantum ut reuertatur et uiuat, dedit ecclesiae suae spiritum sanctum, ut cuicumque in eo peccata dimitteret, dimitterentur ei. qui uero huic dono extiterit inimicus, ut non illud per paenitentiam petat, sed ei per impaenitentiam contradicat, fit inremissibile non quodcumque peccatum, sed contemta uel etiam oppugnata ipsa remissio peccatorum. atque ita dicitur uerbum contra spiritum sanctum, cum ex dispersione ad congregationem numquam uenitur, quae ad remittenda peccata accepit spiritum sanctum. ad quam congregationem etiam si per ministrum reprobum et fictum aliquis accesserit corde non ficto, in ipso spiritu sancto remissionem accipit peccatorum. qui spiritus in sancta ecclesia etiam isto tempore, quo uelut area cum palea trituratur, sic operatur, ut nullius ueram confessionem 'aspernetur, nullius simulatione fallatur atque ita reprobos fugiat, ut etiam per eorum ministerium probos colligat. unum ergo suffugium est, ne sit inremissibilis blasphemia: cor impaenitens caueatur nec aliter paenitentia prodesse credatur, nisi ut teneatur ecclesia, ubi remissio peccatorum datur et societas spiritus in pacis uinculo custoditur.