Latin
131.31 to 131.47
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 131.31-47
Unproofread scanNot analysed yet
quia ergo dictum non est: "peccatum nullum haberent", non perturbemur, cum peccatores Iudaeos, etiam si dominus non uenisset, agnoscimus; sed tamen quia dictum est: si non uenissem, peccatum non haberent. unde necesse est, etiam si non omne, aliquod tamen eos ex aduentu domini quod non habebant contraxisse peccatum. illud ipsum profecto est, quod in praesentem sibique loquentem non crediderunt eumque inimicum deputantes, quoniam uera dicebat, insuper occiderunt. hoc peccatum tam magnum et horrendum, si non uenisset et locutus eis fuisset, utique non haberent. sicut ergo ibi cum audiuimus: peccatum non haberent, non omne, sed ali- . quod peccatum intellegimus, ita in hodierna lectione cum audiuimus: spiritus blasphemia non remittetur, non omnem blasphemiam, sed quandam; et cum audissemus: qui dicit uerbum contra spiritum sanctum, non remittetur ei, non omne uerbum, sed quoddam intellegere debemus. nam et hoc ipsum quod ait: spiritus autem blasphemia non remittetur, utique non omnis spiritus, sed spiritus sancti blasphemiam necesse est intellegamus. quod etsi planius alibi non diceret, quis tam uecors esset, ut aliud intellegeret? secundum hanc regulam locutionis et illud accipitur: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu. non enim ait: "et ab spiritu sancto", et tamen hoc intellegitur. nec quoniam dixit: ex aqua et spiritu, omnem spiritum quisquam intellegere cogitur. quocirca cum audis: spiritus autem blasphemia non remittetur, sicut non omnem spiritum, ita non omnem blasphemiam oportet accipias. Audire iam uelle uos uideo, quoniam non est omnis, quaenam sit illa blasphemia spiritus, quae non remittetur, et quod sit uerbum —quoniam non est omne —quod si dictum fuerit contra spiritum sanctum, non remittetur neque in hoc saeculo neque in futuro. iam et ego uellem dicere quod intentissime exspectatis audire; sed tolerate aliquantas maioris diligentiae moras, donec adiuuante domino totum quod occurrerit expediam.