Latin
132.17 to 132.30
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 132.17-30
Unproofread scanNot analysed yet
Sio aliquis peregrinus in eo forte loco, ubi perseueranter in obseruatione quadragesimae nec quinta sabbati lauant relaxantue ieiunium: „noriu inquit "hodie ieiunabo". quaeritur causa. ,,quia non fit" inquit "in patria mea". quid aliud iste nisi consuetudinem suam consuetudini alterius praeponere conatur? non enim mihi de libro dei hoc recitaturus est aut uniuersae qua dilatatur ecclesiae plena uoce certabit aut ostendet illum contra fidem facere, se autem secundum fidem, moresque hinc optimos aut illum uiolare aut se custodire conuincet. uiolant sane quietem et pacem suam de superflua quaestione rixando. mallem tamen in rebus huius modi, ut et ille in huius et hic in illius patria ab eo quod ceteri faciunt non abhorreret. sine etiam, in aliena patria cum peregrinaretur, ubi maior et frequentior et feruentior est populus dei, uidit uerbi gratia bis offerri quinta sabbati ultimae quadragesimae, et mane et ad uesperam, ■ueniensque in patria sua, ubi in fine diei mos est offerri, male atque inlicite fieri contendat, quoniam aliter ipse uiderit, puerilis est iste sensus, canendus in nobis, tolerandus et corrigendus in nostris. His enim causis, id est aut propter fidem aut propter mores, uel emendari oportet quod perperam fiebat uel institui quod non fiebat. ipsa quippe mutatio consuetudinis, etiam quae utilitate adiuuat, nouitate perturbat. quapropter quae utilis non est, perturbatione infructuosa et consequenter noxia est. Nec ideo putari debet institutum esse multis locis, ut illa die post refectionem offeratur, quia scriptum est: identidem et calicem post cenam dicens. ipsam enim potuit appellare cenam, quod iam corpus acceperant, ut deinde calicem acciperent. nam quia alibi dicit: conuenientibus ergo uobis in unum non est dominicam cenam manducare—hanc ipsam acceptionem eucharistiae dominicam cenam uocans —illud magis mouere potuit homines, ut iam refecti die illo uel offerrent uel sumerent eucharistiam, quod in euangelio dicit: cum autem illi manducarent, accepit Iesus panem et benedixit, cum etiam superius dixisset: cum sero autem factum esset, recumbebat cum duodecim.