# Excerpta ex Operibus Augustini 133.149-167

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 133.149 to 133.167. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.149

et cum reditur ad initium, quod est octauus, qui et primus, dies quinquaginta complentur: qui celebrantur post domini resurrectionem iam in figura non laboris, sed quietis et laetitiae. propter hoc ieiunia relaxantur et stantes oramus, quod est signum resurrectionis. unde etiam diebus omnibus dominicis ad altare obseruatur et alleluia canitur, quod significat actionem nostram futuram non esse nisi laudem dei, sicut scriptum est: beati . qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te. Sed dies quinquaginta et in scripturis commendantur, non tantum in euangelio, quia tunc spiritus sanctus aduenit, sed etiam in ueteribus libris. nam et ipsi, posteaquam pascha occiso agno celebrauerunt, quinquaginta dies numerantur usque in diem, quo lex data est in monte Sina famulo dei Mosi digito dei scripta. Celebratur uerum pascha et interpositis quinquaginta diebus datur ad caritatem spiritus sanctus, qui est digitus dei, contrarius hominibus sua quaerentibus et ideo iugum asperum et sarcinam grauem portantibus nec inuenientibus requiem animabus suis; quia caritas non. quaerit quae sua sunt. ideo animositas haereticorum semper inquieta est; quos magorum Pharaonis habere conatum declarat apostolus dicens: sicut enim Iamnes et Mambres restiterunt Mosi, sic et hi resistunt neritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem. sed ultra non proficient; dementia eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. quia enim per ipsam corruptionem mentis inquietissimi fuerunt, in signo tertio defecerunt fatentes sibi aduersum esse spiritum sanctum, qui erat in Mose. nam deficientes dixerunt: digitus dei est hic. sicut autem conciliatus et placatus spiritus sanctus requiem praestat mitibus et humilibus corde, ita contrarius et aduersus immites M superbos inquietudine exagitat. quam inquietudinem muscae illae breuissimae significauerunt, sub quibus magi Pharaonis defecerunt dicentes: digitus dei est hoc. Numera itaque a quarta decima primi mensis, quo factum est pascha, usque ad diem tertium tertii mensis: inuenies decem et septem primi mensis, xxx secundi, tres tertii;

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
