Latin
133.186 to 133.200
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 133.186-200
Unproofread scanNot analysed yet
nam et ipse numerus decem et septies surgens in trigonum CLIII summam complet. ab uno utique usque ad decem septem surgens medios adde et inuenies; ad unum scilicet adde duo, fiunt utique tria; adde tria, fiunt sex; adde quattuor, fiunt decem; adde quinque, fiunt xv; adde vi, fiunt xxi; adde ita ceteros et ipsum septimum decimum, fiunt CLIII. Haec de scripturis firmissime tenentur, id est pascha et pentecoste. ut XL illi dies ante pascha obseruentur, ecclesiae consensio :roborauit; sic etiam, ut octo dies neophytorum distinguantur a ceteris, id est ut octauus primo concinat. ut autem alleluia per illos solos dies quinquaginta in ecclesia cantetur, non usque quaque obseruatur; nam et aliis diebus uarie cantatur alibi atque alibi, ipsis tamen diebus ubique. ut autem stantes et in illis diebus et in omnibus dominicis oremus, utrum ubique seruetur ignoro; tamen quid in eo sequatur ecclesia dixi, ut potui, et arbitror esse manifestum.