# Excerpta ex Operibus Augustini 133.186-200

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 133.186 to 133.200. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.186

nam et ipse numerus decem et septies surgens in trigonum CLIII summam complet. ab uno utique usque ad decem septem surgens medios adde et inuenies; ad unum scilicet adde duo, fiunt utique tria; adde tria, fiunt sex; adde quattuor, fiunt decem; adde quinque, fiunt xv; adde vi, fiunt xxi; adde ita ceteros et ipsum septimum decimum, fiunt CLIII. Haec de scripturis firmissime tenentur, id est pascha et pentecoste. ut XL illi dies ante pascha obseruentur, ecclesiae consensio : roborauit; sic etiam, ut octo dies neophytorum distinguantur a ceteris, id est ut octauus primo concinat. ut autem alleluia per illos solos dies quinquaginta in ecclesia cantetur, non usque quaque obseruatur; nam et aliis diebus uarie cantatur alibi atque alibi, ipsis tamen diebus ubique. ut autem stantes et in illis diebus et in omnibus dominicis oremus, utrum ubique seruetur ignoro; tamen quid in eo sequatur ecclesia dixi, ut potui, et arbitror esse manifestum.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
