Latin
133.45 to 133.51
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 133.45-51
Unproofread scanNot analysed yet
secundum hanc opinionem luna in allegoria significat ecclesiam, quod ex parte spiritali lucet ecclesia, ex parte autem carnali obscura est. et aliquando spiritalis pars in bonis operibus apparet hominibus, aliquando autem in conscientia latet ac deo tantummodo nota est, cum solo corpore apparet hominibus, sicut contingit, cum oramus in corde et quasi nihil agere uidemur, dum non ad terram, sed sursum cor habere iubemur ad dominum. alii autem dicunt non habere lunam lumen proprium, sed a sole inlustrari; sed quando cum illo est, eam partem ad nos habere, qua non inlustratur, et ideo nihil in ea lucis uideri; cum autem incipit ab illo recedere, inlustrari ab ea etiam parte, quam habet ad terram, et necessario incipere a cornibus, donec fiat quinta decima contra solem —tunc enim sole occidente oritur, ut quisquis occidentem solem obseruauerit, cum eum coeperit non uidere, conuersus ad orientem lunam surgere uideat —atque inde ex alia parte, cum ei coeperit propinquare, illam partem ad nos conuertere, qua non inlustratur, donec ad cornua redeat atque omnino inde non appareat, quia tunc illa pars, quae inlustratur, sursum est ad caelum, ad terram autem illa, quam radiare sol non potest. ergo et secundum hanc opinionem luna intellegitur ecclesia, quod suum lumen non habeat, sed ab unigenito dei filio, qui multis locis in sanctis scripturis allegorice sol appellatus est, inlustratur. quem nescientes et cernere non ualentes haeretici quidam ad istum solem corporeum et uisibilem, quod commune lumen est carnis hominum atque muscarum, sensus simplicium conantur auertere et nonnullorum auertunt, qui quamdiu non possunt interiorem lucem ueritatis mente contueri, simplici fide catholica contenti esse nolunt, quae una paruulis salus est et quo uno lacte ad firmitatem solidioris cibi certo robore peruenitur.