# Excerpta ex Operibus Augustini 133.77-85

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 133.77 to 133.85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.77

unde et illius ciuitatis muri, quae Hiericho appellatur — quae in hebraeo eloquio luna interpretari dicitur — septimo circumacta testamenti arca corruerunt. quid enim nunc agit annuntiatio regni caelorum, quam circumactio arcae significauit, nisi ut omnia munimenta mortalis uitae, id est omnis spes huius saeculi, quae resistit spei futuri saeculi, in dono septenarii spiritus per liberum arbitrium destruatur? ob hoc enim circumeunte arca non impulsu uiolento illi muri, sed sponte ceciderunt. sunt et alia testimonia scripturarum, quae nobis ingerunt per commemorationem lunae ecclesiae significationem, quae in ista mortalitate ab illa Hierusalem, cuius ciues sunt sancti angeli, in haerumnis et laboribus peregrinatur. non ideo tamen putare debent stulti, qui nolunt in Melius commutari, adoranda esse ista luminaria, quia ducitur ex eis aliquando similitudo ad diuina mysteria figuranda. ex omni enim creatura ducitur. nec ideo in sententiam damnationis debemus irruere, quae ore apostolico de quibusdam profertur, qui coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori, qui est benedictus in saecula. sicut enim non adoramus pecora, quamuis dictus sit et agnus et uitulus, nec feram, quia dictus sit leo de tribu Iuda, nec lapides, quia petra erat Christus, nec montem Sion, quia in ipso figuratur ecclesia: sic nec solem aut lunam, quamuis ex ea caelesti creatura, sicut ex multa terrestri, sacramentorum figurae ad informationes mysticas assumuntur. Non igitur nos de sole et luna, annuis menstruisue temporibus actionum nostrarum euenta conicimus, ne in uitae humanae periculosissimis tempestatibus tamquam in scopulos miserae seruitutis illisi a libero arbitrio naufragemus: sed ad rem sacrate significandam similitudines habitas religiosissima deuotione suscepimus sicut de cetera creatura, de uentis, de mari, de terra, de uolatilibus, de piscibus, de pecoribus, de arboribus, de hominibus, ad sermonem quidem multipliciter, ad celebrationem uero sacramentorum iam christiana libertate parcissime, sicut de aqua, de frumento, de uino, de oleo.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
