Latin
135
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 135
Unproofread scanNot analysed yet
Dicendum est cur tanta celebritate hodierna potissimum nocte uigilemus. quod die tertio resurrexerit a mortuis dominus Christus, nullus ambigit christianus. hac autem nocte hoc factum esse sanctum euangelium contestatur. totum enim diem a praecedente nocte computari non dubium est, non secundum dierum ordinem, qui commemorantur in Genesi —quamquam et illic tenebrae praecesserunt; nam tenebrae erant super abyssum, cum dixit deus: fiat lux, et facta est lux —sed quia illae tenebrae nondum erant nox; nondum enim praecesserat dies. diuisit quippe dies inter lucem et tenebras, et prius lucem uocauit diem, deinde tenebras noctem; et facta luce usque alterum mane commemoratus est dies unus. manifestum est illos dies a luce coepisse et transacta luce usque ad mane singulos terminatos. sed posteaquam creatus homo a luce iustitiae ad peccati tenebras declinauit, a quibus eum Christi gratia liberat, factum est, ut nunc dies a noctibus computemus, quia non a luce ad tenebras, sed a tenebris ad lucem uenire conamur et domino adiuuante fieri speramus. sic et apostolus dixit: nox praecessit, dies autem appropinquauit; abiciamus itaque opera tenebrarum et induamus nos arma lucis. dies igitur dominicae passionis, quo crucifixus est, iam transactam noctem propriam sequebatur: ideoque clausus et terminatus est usque ad parasceuen, quam Iudaei etiam cenam puram uocant, ab eius noctis exordio incipiente sabbati obseruatione. deinde sabbati dies a sua nocte incipiens finitus est uespere incipientis noctis, quae pertinet ad initium dominici diei, quoniam eum dominus suae resurrectionis gloria consecrauit. illius itaque noctis ad initium diei dominici pertinentis nunc ista sollemnitate memoriam celebramus. illam noctem agimus uigilando, qua dominus resurrexit, et illam uitam, de qua paulo ante dicebamus, meditamur, ubi nec mors ulla nec somnus est, quam in sua carne nobis inchoauit, quam sic excitauit a mortuis, ut iam non moriatur nec mors ei ultra dominetur. nam quoniam uenientes ad sepulchrum eius, a quibus diligentibus quaerebatur, diluculo corpus non inuenerunt responsumque acceperunt ab angelis, quod iam resurrexerat, manifestum est quod ea nocte resurrexerit, cuius extremitas illud diluculum fuit. deinde cui resurgenti paulo diutius uigilando concinimus, praestabit, ut cum illo sine fine uiuendo regnemus. sed etsi forte his horis, quibus nos ducimus istam uigiliam, illius adhuc corpus in sepulchro erat nondumque resurrexerat, nec sic uigilando sumus incongrui, quia ille dermiuit, ut uigilemus, qui est mortuus, ut uiueremus.