Latin
137
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 137
Unproofread scanNot analysed yet
'Hinc maxime credendum est quod pietas praedicat, manifestum futurum esse iudicium, quia nunc uidemus humanas felicitates et clades indiscrete bonis et malis uelut sine ullo iudicio esse communes, cum dei iustitia, cuius sic eminet in rebus exiguis prouidentia, nullo modo relinquat sine ullo iudicio passim fluitare maiora. quid autem maius est non solum in ista humana uerum etiam in angelica creatura, quam ut mali iusta miseria puniantur, boni uero beatitudine perfruantur? quod ergo nunc malo homini quasi bene est, occulta poena est felicitas falsa. quod autem homini bono male est ,non praemium pietati negatur, sed ad maiora praemia patientia pietatis augetur. item quod aliquando et in hac uita malo homini male est, aut emendatio est ant afflictio peccatorum. quando autem bono homini bene est, non est illius supernae patriae certissimum gaudium, sed huius periculosae peregrinationis qualecumque solacium. haec atque huius modi si cogitaret infidelis impietas, in gubernandis et ordinandis rebus humanis diuinam prouidentiam non negaret nec in suis tenebrosis et mortiferis uiribus contra lumen et uitam sapientiae perduraret. illud ergo attendat homo infidelis, quod dicere non potest ab hominibus institutum, ne deum neget rebus humanis ordinem dare, qui docuit apiculas cellas fauorum tam mirabiliter ordinare: ipsi quippe homini quis dedit inordinatis rebus offendi et rerum ordine delectari? nonne hoc in suae animae natura inuenit, quam sibi ipse non fecit? nam quare ordine non inuento in rebus humanis deum res humanas gubernare non credit, nisi quia rebus inordinatis ordinatas praeponere naturaliter nouit? ergone homo iudicat ordinationem potius quam perturbationem operibus conuenire diuinis et deus ordinatum iudicium non habet de hominibus uniuersis, qui ordini sensum creauit in singulis? habet plane, habet; non dubitet pietas, etsi non comprehendit infirmitas. opera fabrorum ea nempe laudamus, quae inspicere possumus, mechanicorum autem stupemus et, nisi aperta atque monstrata fuerint, eos impossibilia potuisse miramur. cur ergo de indiciis dei tam temere iudicamus et diuini operis ordinem, ubi non potuerimus uidere, festinamus negare, laudantes prouidentiam creatoris in arborum foliis et eam non putantes esse in rebus humanis, nec potius inuestigabiliter et latenter ordinem rerum humanarum currere credimus, quem uel immensum comprehendere uel occultum inspicere non ualemus? sed rerum diuinitus institutarum ordines manifesti, ex quibus coniciantur occulti, feriunt etiam oculos impiorum.] 29