# Excerpta ex Operibus Augustini 138.1-10

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 138.1 to 138.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/138.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/138.1

Nunc quando. non solum in malo sunt boni et in bono mali, quod uidetur iniustum, uerum etiam plerumque et malis mala eueniunt et bonis bona proueniunt, magis inscrutabilia fiunt iudicia dei et inuestigabiles uiae eius. quamuis ergo nesciamus, quo iudicio deus ista uel faciat uel fieri sinat, apud quem summa uirtus est et summa sapientia, summa iustitia, nulla infirmitas, nulla temeritas, nulla iniquitas, salubriter tamen discimus non magni pendere seu bona seu mala, quae uidemus bonis malisque esse communia, et illa bona quaerere, quae bonorum, atque illa mala maxime fugere, quae propria sunt malorum. cum uero ad illud dei iudicium uenerimus, cuius tempus iam proprie dies iudicii et aliquando dies domini nuncupatur, non solum quaecumque tunc iudicabuntur uerum etiam quaecumque ab initio indicata et quaecumque usque ad illud tempus adhuc iudicanda sunt, apparebunt esse iustissima. ubi hoc quoque manifestabitur, quam iusto iudicio dei fiat, ut nunc tam multa ac paene omnia iusta iudicia dei lateant sensus mentesque mortalium, cum tamen in hac re piorum fidem non lateat iustum esse quod latet. Nempe Salomon, sapientissimus rex Israhel, qui regnauit in Hierusalem, librum, qui uocatur Ecclesiastes et a ludaeis quoque habetur in sacrarum canone litterarum, sic exoraus est: uanitas uanitantium, dixit ecclesiastes, uanitas uanitantium, omnia. uanitas. quae abundantia homini in omni labore suo, quo laborat sub sole? et cum hac sententia conecteret cetera, commemorans haerumnas erroresque uitae huius et uanescentes interea temporum lapsus, ubi nihil solidum, nihil stabile retinetur, in ea rerum uanitate snb sole illud etiam deplorat quodam modo, quod. cum sit abundantia sapientiae super insipientiam sicut abundantia lucis super tenebras, sapientisque oculi sint in capite ipsius et stultus in tenebris ambulet, unus tamen incursus incurrat omnibus, utique in hac uita, quae sub sole agitur, significans uidelicet ea mala, quae bonis et malis uidemus esse communia.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
