Latin
138.11 to 138.22
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 138.11-22
Unproofread scanNot analysed yet
dicit etiam illud quod et boni patiantur mala, tamquam mali sint, et mali, tamquam boni sint, adipiscantur bona, ita loquens: est, inquit, uanitas, quae facta est super terram, quia sunt iusti, super quos uenit sicut factum impiorum, et sunt impii, super quos uenit sicut factum iustorum. dixi quoniam hoc quoque uanitas. in hac uanitate, cui quantum satis uisum est intimandae totum istum librum uir sapientissimus deputauit, —non utique ob aliud, nisi ut eam uitam desideremus, quae uanitatem non habet sub hoc sole, sed ueritatem sub illo qui fecit hunc solem —in hac ergo uanitate numquid nisi iusto dei rectoque iudicio similis eidem uanitati factus uanesceret homo? in diebus tamen uanitatis suae interest plurimum, utrum resistat an obtemperet ueritati et utrum sit expers uerae pietatis an particeps, non propter uitae huius uel bona adquirenda uel mala uitanda uanescendo transeuntia, sed propter futurum iudicium, per quod erant et bonis bona et malis mala sine fine mansura. denique iste sapiens hunc librum sic conclusit, ut diceret: deum time et mandata eius custodi, quia hoc est omnis homo. quia hoc omne opus deus adducet in iudicium in omni despectu siue bonum siue malum. quid breuius, uerius, salubrius dici potuit? deum, inquit, time et mandata eius custodi, quia hoc est omnis homo. quicumque enim est, hoc est, custos utique mandatorum dei, quoniam qui hoc non est, nihil est; non enim ad ueritatis imaginem reformatur remanens in similitudine uanitatis. quia omne hoc opus —id est quod ab homine fit in hac uita —sine bonum siue malum deus adducet in iudicium in omni despecto, id est in omni etiam, qui contemtibilis hic uidetur et ideo nec uidetur; quoniam deus et ipsum uidet nec eum despicit nec cum iudicat praeterit.