Latin
14
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 14
Unproofread scanNot analysed yet
Facile est enim spiritibus nequissimis per aeria corpora: facere multa quae mirentur animae terrenis corporibus adgrauatae etiam melioris affectus. si enim corpora ipsa terrena nonnullis artibus et exercitationibus modificata in spectaculis theatricis tanta miracula hominibus exhibent, ut hi qui numquam talia uiderunt narrata uix credant, quid magnum est diabolo et angelis eius de corporeis elementis per aeria corpora facere quae caro miretur aut etiam occultis inspirationibus ad inludendos humanos sensus phantasmata imaginum machinari, quibus uigilantes dormientesque decipiat uel furentes exagitet? sed sicut fieri potest ut homo uita ac moribus melior: spectet nequissimos homines uel in fune ambulantes uel multimodis motibus corporum multa incredibilia facientes nec ullo modo tale aliquid facere concupiscat nec eos propterea sibi +praeponendos existimet: sic anima fidelis et pia non solum si uideat uerum etiam si propter fragilitatem carnis exhorreat miracula daemonum, non ideo tamen aut non se posse talia dolebit aut ob hoc illos meliores esse iudicabit, cum sint praesertim in societate sanctorum qui per uirtutem dei, cui cuncta subiecta sunt, et minime fallacia et multo maiora fecerunt, siue homines siue angeli boni. .