# Excerpta ex Operibus Augustini 140.1-10

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 140.1 to 140.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/140.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/140.1

Diligendus ergo est et exspectandus domini, sicut sancte hortaris, aduentus, magnam dicens esse beatitudinem diligentibus eius aduentum et adhibens apostoli testimonium, cuius uerba sic ponis: de cetero reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi dominus iustus iudex in illa die, non solum autem mihi, sed et his qui diligunt aduentum domini. tunc enim, sicut ex euangelio commemoras, iusti fulgebunt sicut sol in regno patris sui. et quod propheta dicit: ecce enim caligo et tenebrae operient terram super gentes, in te uero apparebit dominus et maiestas eius in te uidebitur. item quod scriptum est: qui uero exspectant dominum, exsultabunt cum uirtute, producent pinnas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non esurient. hoc plane piissime et uerissime dicis, commendans eorum beatitudinem qui diligunt aduentum domini. sed et illi quibus dicebat apostolus non cito moueamini mente, quasi instet dies domini diligebant utique aduentum domini nec eos dicens doctor gentium ab illa dilectione frangebat, qua ut inflammarentur uolebat; et ideo nolebat, ut crederent eis a quibus audiebant instare diem domini, ne forte, cum transisset tempus, quo eum crediderant esse uenturum et uenisse non cernerent, etiam cetera fallaciter sibi promitti arbitrantes et de ipsa mercede fidei desperarent. non ergo ille diligit aduentum domini qui eum asserit propinquare, nec ille qui eum asserit ' non propinquare, sed ille potius qui eum, siue prope sine longe sit, sinceritate fidei, firmitate spei, ardore caritatis exspectat. nam si tanto magis diligitur dominus, quanto magis creditur et praedicatur citius esse uenturus, magis eum diligebant qui eius aduentum iam instare dicebant, quam hi quos apostolus eis credere prohibebat, uel ipse apostolus, qui hoc utique non credebat. Si ergo latet, quando ecclesia fructificante atque crescente uniuersus omnino a mari usque ad mare orbis implebitur, procul dubio latet, quando finis erit;

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
