Latin
140.27 to 140.39
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 140.27-39
Unproofread scanNot analysed yet
exsultabunt itaque citius uenisse quod diligunt. si autem factum non fuerit et apparere coeperit hoc potius esse uerum quod dicebat secundus, metuendum est, ne inter ipsas moras perturbentur qui crediderant quod dixerat primus, et incipiant domini aduentum non tardum putare, sed nullum :qui uides quantus sit interitus animarum. quod si tantae fidei fuerint, ut se ad secundi praedicta conuertant et dominum etiam tardantem fideliter et patienter exspectent, abundabunt tamen opprobria et insultationes atque irrisiones inimicorum, multos infirmos a christiana fide auertentium dicendo tam fallaciter eis regnum esse promissum, quam fallaciter dicebatur cito esse uenturus. qui autem credunt quod dicit secundus, tardius dominum esse uenturum, si falsum fuerit inuentum citius domino ueniente, nullo modo qui ei crediderant turbabuntur in fide, sed inopinato gaudio perfruentur. quapropter qui dicit dominum citius esse uenturum, optabilius loquitur, sed periculose fallitur. utinam ergo sit uerum, quia erit molestum, si non erit uerum. qui autem dicit dominum tardius esse uenturum et tamen credit, sperat, amat eius aduentum, profecto de tarditate eius, etiam si fallitur, feliciter fallitur. habebit enim maiorem patientiam, si hoc ita erit, maiorem laetitiam, si non erit. ac per hoc ab eis qui diligunt manifestationem domini ille auditur suauius, iste creditur tutius. qui autem quid horum sit uerum ignorare se confitetur, illud optat, hoc tolerat, in nullo eorum errat, quia nihil eorum aut affirmat aut negat. obsecro te, ut me talem non spernas, quia et ego te diligo id affirmantem quod uerum esse desidero, et tanto magis nolo fallaris, quanto magis amo quod polliceris, et quanto magis uideo periculosum esse, si fallaris. CXXV.' EX LIBRO DE CIVITATE DEI XX. QVAB SIT PRIMA RESVR- RECTIO, QVAE SECVNDA.