# Excerpta ex Operibus Augustini 141.1-15

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 141.1 to 141.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/141.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/141.1

Amen, amen dico nobis, quia uenit hora et nunc est, quando mortui audient uocem filii dei, et qui. audierint uiuent. sicut enim pater habet uitam in semet ipso, sic dedit et filio habere uitam in semet ipso. nondum de secunda resurrectione, id est corporum, loquitur, quae in fine futura est, sed de prima, quae nunc est. hanc quippe ut distingueret, ait: uenit hora et nunc est; non autem ista corporum, sed animarum est. habent enim et animae mortem suam in impietate atque peccatis, secundum quam mortem mortui sunt de quibus idem ait: sine mortuos sepelire mortuos suos, ut scilicet in anima mortui in corpore mortuos sepelirent. propter istos ergo impietate et iniquitate in anima mortuos: uenit, inquit, hora et nunc est, quando mortui audient uocem filii dei, et qui audierint uiuent. qui audierint dixit qui oboedierint, qui crediderint et usque in finem perseuerauerint". nec fecit hic ullam differentiam bonorum et malorum; omnibus enim bonum est audire uocem eius et uiuere ad uitam pietatis ex impietatis morte transeundo. de qua morte ait apostolus Paulus: ergo omnes mortui sunt; et pro omnibus mortuus est, ut et qui uiuunt iam non sibi uiuant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. omnes itaque mortui sunt in peccatis nemine prorsus excepto eine originalibus siue etiam uoluntate additis uel ignorando uel sciendo nec faciendo quod iustum est; et pro omnibus mortuis uiuus mortuus est unus, id est nullum habens omnino peccatum, ut qui per remissionem peccatorum uiuunt, iam non sibi uiuant, sed ei qui pro omnibus mortuus est propter peccata nostra et resurrexit propter iustificationem nostram, ut credentes in eum qui iustificat impium ex impietate iustificati tamquam ex morte uiuificati ad primam resurrectionem, quae nunc est, pertinere possemus.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
