Latin
141.31 to 141.38
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 141.31-38
Unproofread scanNot analysed yet
non dixit, quemadmodum in prima: "et qui audierint uiuent"; non enim omnes uiuent, ea uita scilicet, quae quoniam beata est, sola uita dicenda est. nam utique non sine qualicumque uita possent audire et de monumentis resurgente carne procedere. . quare autem non omnes uiuent, in eo quod sequitur docet: qui bona, inquit, fecerunt, in resurrectionem uitae, hi sunt qui uiuunt, qui uero mala egerunt, in resurrectionem iudicii, hi sunt qui non uiuent, quia secunda morte morientur. mala quippe egerunt, quoniam male uixerunt; male autem uixerunt, quia in prima quae nunc est animarum resurrectione non reuixerunt aut in eo quod reuixerunt non in finem usque manserunt. sicut ergo duae sunt regenerationes, de quibus iam supra locutus sum, una secundum fidem, quae nunc fit per baptismum, alia secundum carnem, quae fiet in eius incorruptione atque immortalitate per iudicium magnum atque nouissimum: ita sunt et resurrectiones duae: una prima et nunc est et animarum est, quae uenire non permittit in mortem secundam; alia secunda, quae non nunc, sed in saeculi fine futura est, nec animarum, sed corporum est, quae per ultimum iudicium alios mittit in secundam mortem, alios in eam uitam, quae non habet mortem.