Latin
147.1 to 147.14
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 147.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Roga. mus, inquit, uos, fratres, per aduentum domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum, ut non cito moueamini mente neque terreamini neque per spiritum neque per uerbum neque per epistulam tamquam per nos, quasi instet dies domini, ne quis uos seducat ullo modo; quoniam nisi uenerit refuga primum et reuelatus fuerit homo peccati, filius interitus, qui aduersatur et superextollitur supra omne, quod dicitur deus aut quod colitur, ita ut in templo dei sedeat ostentans se, tamquam sit deus. non retinetis in memoria, quod adhuc, cum essem apud uos, haec dicebantur uobis? et nunc quid detineat scitis, ut reueletur in suo tempore. iam enim mysterium iniquitatis operatur. tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat; et tunc reuelabitur iniquus, quem dominus Iesus, interficiet spiritu oris sui, et euacuabit inluminatione praesentiae suae eum, cuius est praesentia secundum operationem satanae in omni uirtute et signis et prodigiis mendacii et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt pro eo, quod dilectionem ueritatis non receperunt, ut salui fierent. et ideo mittet illis deus operationem erroris, ut credant mendacio et iudicentur omnes, qui non crediderunt ueritati, sed consenserunt iniquitati. nulli dubium est eum de antichristo ista dixisse diemque iudicii —hunc enim appellat diem domini —non esse uenturum, nisi ille prior uenerit, quem refugam uocat, utique a domino deo. quod si de omnibus impiis merito dici potest, quanto magis de isto! sed in quo templo dei sit sessurus incertum est; utrum in illa ruina templi, quod a Salomone rege constructum est, an uero in ecclesia. non enim templum alicuius idoli aut daemonis templum dei apostolus diceret. unde nonnulli non ipsum principem, sed uniuersum quodam modo corpus eius, id est ad eum pertinentem hominum multitudinem simul cum ipso suo principe hoc loco intellegi antichristum uolunt rectiusque putant etiam latine dici, sicut in graeco est, non: in templo dei, sed: in templum dei sedeat, tamquam ipse sit templum dei, quod est ecclesia;