Latin
151.15 to 151.32
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 151.15-32
Unproofread scanNot analysed yet
Attendunt autem isti contradictores nullam esse nunc carnem, quae dolorem pati possit mortemque non possit, et non attendunt esse tamen aliquid tale, quod corpore maius sit. ipse quippe animus, cuius praesentia corpus uiuit et regitur, et dolorem pati potest et mori non potest. ecce inuenta res, quae, cum sensum doloris habeat, immortalis est. hoc igitur erit tunc etiam in corporibus damnatorum, quod nunc esse scimus in animis omnium. si autem consideremus diligentius, dolor, qui dicitur corporis, magis ad animam pertinet. animae est enim dolere, non corporis, etiam quando ei dolendi causa exsistit a corpore, cum in eo loco dolet, ubi laeditur corpus. sicut ergo dicimus corpora sentientia et corpora uiuentia, cum ab anima sit corporis sensus et uita, ita corpora dicimus et dolentia, cum dolor corpori nisi ab anima esse non possit. dolet itaque anima cum corpore eo in loco eius, ubi aliquid contingit, ut doleat; dolet et sola, quamuis sit in corpore, cum aliqua causa etiam inuisibili tristis est ipsa corpore incolumi. dolet etiam non in corpore constituta; nam utique dolebat dines ille apud inferos, quando dicebat: crucior in hac flamma. corpus autem nec exanime dolet nec animatum sine anima dolet. si ergo a dolore argumentum recte sumeretur ad mortem, ut ideo mors possit accidere, quia potuit accedere et dolor, magis ad animam pertineret mori, ad quam magis pertinet et dolere. cum uero illa quae magis dolere potest non possit mori, quid momenti affert, cur illa corpora, quoniam futura sunt in doloribus, ideo etiam moritura esse credamus? dixerunt quidem Platonici ex terrenis corporibus moribundisque membris esse animae et metuere et cupere. et . dolere atque gaudere. unde Vergilius: "hinc" inquit —id est ex moribundis terreni corporis membris —"metuunt cupiuntque, dolent gaudentque." sed conuicimus eos in duodecimo huius operis libro, habere animas.