Latin
152.8 to 152.18
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 152.8-18
Unproofread scanNot analysed yet
breuis sane ista est ratio, fateor, sufficiensque responsio. sed cum deus auctor sit naturarum omnium, cur nolunt fortiorem nos reddere rationem, quando aliquid uelut impossibile nolunt credere eisque redditionem rationis poscentibus respondemus hanc esse uoluntatem omnipotentis dei? qui certe non ob aliud uocatur omnipotens, nisi quoniam quidquid uult potest, qui potuit creare tam multa, quae nisi ostenderentur aut credendis hodieque dicerentur testibus, profecto impossibilia putarentur, non solum quae ignotissima apud nos uerum etiam quae notissima posui: sicut de calce, quod feruet in aqua, in oleo frigida est; de magnete lapide, quod nescio qua sorbitione insensibili stipulam non moueat et ferrum rapiat; de carne non putrescente pauonis, cum patuerit et Platonis; de palea sic frigente, ut fluescere niuem non sinat, sic calente, ut maturescere poma compellat; de igne fulgido, quod secundum suum fulgorem lapides coquendo candificet et contra eundem suum fulgorem urendo plurima offuscet. tale est et quod nigrae maculae offunduntur ex oleo splendido, similiter nigrae lineae de candido imprimuntur argento, de carbonibus etiam, quod accendente igne sic uertantur in contrarium, ut de lignis pulcherrimis taetri, fragiles de duris, imputribiles de putribilibus fiant. . . Etiam ipsa posui, quoniam apud eorum contra quos agimus historicos legi, ut ostenderem qualia multa multique illorum nulla reddita ratione in suorum litteratorum scripta litteris credant, qui nobis credere, quando id quod eorum experientiam sensumque transgreditur omnipotentem deum dicimus esse facturum, nec reddita ratione dignantur. nam quae melior et ualidior ratio de rebus talibus redditur, quam cum omnipotens ea posse facere perhibetur et facturus dicitur, quae praenuntiasse ibi legitur, ubi alia multa praenuntiauit, quae fecisse monstratur? ipse quippe faciet, quia se facturum ipse praedixit quae impossibilia putantur, qui promisit et fecit, ut ab incredulis gentibus incredibilia crederentur.