Latin
155
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 155
Unproofread scanNot analysed yet
Platonici quidem, quamuis impunita nulla uelint esse peccata, tamen omnes poenas emendationi adhiberi putant uel humanis inflictas legibus uel diuinis siue in hac uita siue post mortem, si aut parcatur hic cuique aut ita plectatur, ut hic non corrigatur. hinc est Maronis illa sententia, ubi, cum dixisset de terrenis corporibus moribundisque membris, quod animae hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque nec auras suspiciunt clausae tenebris et carcere caeco, secutus adiunxit atque ait: quin et supremo cum lumine uita reliquit —id est cum die nouissimo reliquit eas ista uita —non tamen —inquit —omne malum miseris nec funditus [omnes corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est multa diu concreta modis inolescere miris. ergo exercentur poenis ueterumque malorum supplicia expendunt; aliae panduntur inanes suspensae ad uentos, aliis sub gurgite uasto infectum eluitur scelus aut exuritur igni. qui hoc opinantur, nullas poenas non, sed purgatorias uolunt esse post mortem, ut, quoniam terris superiora sunt elementa aqua, aer, ignis, ex aliquo istorum mundetur per expiatorias poenas quod terrena contagione contractum est. aer quippe accipitur in eo quod ait: suspensae ad uentos", aqua in eo quod ait: "sub gurgite uasto"; ignis autem suo nomine expressus est, cum dixit: "aut exuritur igni. nos uero etiam in hac quidem mortalitate esse quasdam poenas purgatorias confitemur, non quibus affliguntur quorum uita uel non inde fit melior uel potius inde fit prior; sed illis sunt purgatoriae qui eis coherciti corriguntur. ceterae omnes poenae siue temporariae siue sempiternae, sicut unusquisque diuina prouidontia tractandus est, inferuntur uel pro peccatis siue praeteritis siue in quibus adhuc uiuit ille qui plectitur, uel pro exercendis declarandisque uirtutibus per homines et angelos seu bonos seu malos. nam etsi quisque mali aliquid alterius improbitate uel errore patiatur, peccat quidem homo, qui uel ignorantia uel iniustitia cuiquam mali aliquid facit, sed non peccat deus, qui iusto, quamuis occulto iudicio sinit fieri. sed temporarias poenas alii in hac uita tantum, alii post mortem, alii et nunc 'et tunc, uerum tamen ante iudicium illud seuerissimum nouissimumque patiuntur. non autem omnes ueniunt in sempiternas poenas, quae post illud iudicium sunt futurae, qui post mortem sustinent temporales. nam quibusdam quod in isto non remittitur remitti in futuro saeculo, id est ne futuri saeculi aeterno supplicio puniantur, iam supra diximus. Rarissimi sunt autem qui nullas in hac uita, sed tantum postea poenas luunt. fuisse tamen aliquos, qui usque ad decrepitam senectutem ne leuissimam quidem febriculam senserint quietamque duxerint uitam, et ipsi nouimus et audiuimus.