# Excerpta ex Operibus Augustini 157.16-32

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 157.16 to 157.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/157.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/157.16

si autem praeponit, etsi uideatur habere fidem Christi, non est tamen in eo fundamentum Christus, cui talia praeponuntur; quanto magis, si salutaria praecepta contemnens committat inlicita, non praeposuisse Christum, sed postposuisse conuincitur, quem posthabuit imperantem siue concedentem, dum contra eius imperata siue concessa suam per flagitia delegit expleri libidinem ? si quis itaque christianus diligit meretricem eique adhaerens unum corpus efficitur, iam in fundamento non habet Christum. si quis autem diligit uxorem suam, si secundum Christum, quis ei dubitet in fundamento esse Christum? si uero secundum hoc saeculum, si carnaliter, si in morbo concupiscentiarum, sicut et gentes, quae ignorant deum, etiam hoc secundum ueniam concedit apostolus, immo per apostolum Christus. potest ergo et iste in fundamento habere Christum. si enim nihil ei talis affectionis uoluptatisque praeponat, quamuis superaedificet ligna, faenum, stipulam, Christus est fundamentum; propter hoc saluus erit per ignem. delicias quippe huius modi amoresque terrenos propter coniugalem quidem copulam non damnabiles tribulationis ignis exuret. ad quem pertinent ignem et orbitates et quaecumque calamitates, quae auferunt haec. ac per hoc ei qui aedificauit erit aedificatio ista damnosa, quia non habebit quod superaedificauit, et eorum amissione cruciabitur, quibus fruendo utique laetabatur; sed per hunc ignem saluus erit merito fundamenti, quia, etsi utrum id habere mallet an Christum a persecutore proponeretur, illud Christo non praeponeretur. uide in apostoli uerbis hominem aedificantem super fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos: qui sine uxore est, inquit, cogitat quae sunt dei, quomodo placeat deo. uide alium aedificantem ligna, faenum, stipulam: qui autem matrimonio iunctus est, inquit, cogitat ea quae sunt mundi, quomodo placeat uxori. uniuscuiusque opus manifestabitur; dies enim declarabit — dies utique tribulationis — quoniam in igni, inquit, reuelabitur. eandem tribulationem ignem uocat, sicut alibi legitur: uasa figuli probat fornax et homines iustos temtatio tribulationis.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
