# Excerpta ex Operibus Augustini 157a.19-37

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 157a.19 to 157a.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/157a.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/157a.19

nam sic amas possessionem istam, ut, si dicatur tibi: "ipsam uis an Christum?" et si tristis eam perdis, plus tamen amplecteris Christum, quem posuisti in fundamento: saluus eris tamquam per ignem. audi aliud: non potes tenere possessionem istam, nisi dixeris falsum testimonium; et hoc non facere Christum in fundamento ponere est. ueritas enim dixit: os, quod mentitur, occidit animam. ergo si possessionem tuam diligis, non tamen propter illam facis rapinam, non propter illam dicis falsum testimonium, non propter illam homicidium, non propter illam falsum iuras, non propter illam Christum negas, eo, quod non propter illam facis haec, Christum habes in fundamento; tamen quia diligis illam et contristaris, si perdis illam, super fundamentum posuisti non aurum, argentum, lapides pretiosos, sed ligna, faenum, stipulam: saluus ergo eris, si ardere coeperit quod aedificasti, sic tamen tamquam per ignem. nemo ergo super fundamentum hoc aedificet adulteria, blasphemias, sacrilegia, idolatrias, periuria et putet se saluum futurum per ignem, quasi ista sint ligna, faenum, stipula; sed si aedificat amorem terrenorum super fundamentum regni caelorum, id est super Christum, ardebit amor rerum temporalium et ipse saluus erit per idoneum fundamentum. Inimici domini mentiti sunt ei dicendo: eo ad uineam et non eundo; et erit tempus non ad tempus, sed in aeternum. et qui sunt isti? et cibauit illos ei adipe frumenti. nostis adipem frumenti, unde cibantur multi inimici, qui mentiti sunt ei. et cibauit illos ex adipe frumenti: miscuit eos sacramentis suis. et Iudam, quando dedit buccellam, ex adipe frumenti cibauit; et inimicus domini mentitus est ei et erit tempus eius in aeternum. cibauit illos ex adipe frumenti. o ingratos! cibauit ex adipe frumenti et de petra melle saturauit eos: in heremo de petra aquam produxit, non mel.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
