Latin
158.36 to 158.47
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 158.36-47
Unproofread scanNot analysed yet
sed quia fiunt peccata, ideo dicitur, non ut ideo fiant, quia dicitur. per hanc enim nobis uoluit saluator ostendere, quantumlibet iuste in huius uitae caligine atque infirmitate uiuamus, non nobis deesse peccata, pro quibus dimittendis debeamus orare et eis qui in nos peccant, ut et nobis ignoscatur, ignoscere. non itaque propterea dominus ait: si dimiseritis peccata hominibus, dimittit uobis pater uester peccata uestra, ut de hac oratione confisi securi cotidiana scelera faceremus uel potentia, qua non timeremus hominum leges, uel astutia, qua ipsos homines falleremus; sed ut per illam disceremus non putare nos esse sine peccatis, etiam si a criminibus essemus immunes; sicut etiam legis ueteris sacerdotes hoc ipsum deus de sacrificiis admonuit, quae iussit eos primum pro suis, deinde pro populi offerre peccatis. nam et ipsa uerba tanti magistri et domini nostri uigilanter intuenda sunt. non enim ait: "si dimiseritis peccata hominibus, et pater uester dimittet nobis qualiacumque peccata" sed ait: peccata uestra. cotidianam quippe orationem docebat et iustificatis utique discipulis loquebatur. quid est ergo: peccata uestra nisi "peccata, sine quibus nec uos eritis, qui iustificati et sanctificati estis" ? ubi ergo illi qui per hanc orationem occasionem perpetrandorum cotidie scelerum quaerunt, dicunt dominum significasse etiam magna peccata, quoniam non dixit: "dimittet uobis parua", sed peccata uestra: ibi nos considerantes qualibus loquebatur et audientes dictum: peccata uestra nihil aliud debemus existimare quam parua, quoniam talium iam non erant magna. uerum tamen nec ipsa magna, a quibus omnino mutatis in melius moribus recedendum est, dimittuntur orationibus, nisi fiat quod ibi dicitur: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. si enim minima peccata, sine quibus non est etiam uita iustorum, aliter non remittuntur, quanto magis multis et magnis criminibus inuoluti, etiam si ea perpetrare desinant, nullam indulgentiam consecuntur, si ad remittendum aliis quod in eis quisque peccauerit inexorabiles fuerint, cum dicat dominus: si autem non dimiseritis hominibus, neque pater uester dimittet uobis.