# Excerpta ex Operibus Augustini 159.16-27

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 159.16 to 159.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/159.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/159.16

sicut orant pro quibusdam pie sancteque, et quod orant non facit, cum ipse in eis hanc orandi uoluntatem sancto spiritu suo fecerit. ac per hoc. quando secundum deum uolunt et orant sancti, ut quisque sit saluus, possumus illo modo locutionis dicere: "uult deus et non facit", ut ipsum dicamus uelle, qui ut uelint isti facit. secundum illam uero uoluntatem suam, quae cum eius praescientia sempiterna est, profecto in caelo et in terra omnia quaecumque uoluit non solum praeterita uel praesentia sed etiam futura iam fecit. uerum antequam ueniat tempus, quo uoluit, ut fieret quod ante tempora uniuersa praesciuit atque disposuit., dicimus: "fiet quando deus uoluerit; si autem non solum tempus, quo futurum est, uerum etiam utrum futurum sit ignoramus, dicimus: „fiet, si deus uoluerit"; non quia deus nouam uoluntatem, quam non habuit, tunc habebit, sed quia id quod ex aeternitate in eius immutabili praeparatum est uoluntate tunc erit. Magna opera domini, exquisita in omnes uoluntat e s eius. scrutare, exquire, uestiga, si potes, omnes uoluntates domini, in omnibus semper magna opera eius inuenies. nulla enim uoluntas potentior est ipsius uoluntate, contra quam cum aliquid fieri sinit, misericordiam suam iustitiamque demonstrat. sicut enim uult, ut homo non peccet, ita uult peccatori parcere, ut reuertatur et uiuat, ita etiam uult in peccatis perseuerantem punire, ut iustitiae potentiam contumax non euadat: ac sic quidquid delegeris, o homo, non deerit deo unde suam de te compleat uoluntatem. siue ergo iustificet impium siue arguat pigrum siue exspectet auersum seu deserat puniendum, semper misericors est, semper iustus, semper omnipotens.]

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
