Latin
168.1 to 168.16
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 168.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
Absit, ut ad resuscitanda corpora uitaeque reddenda non possit omnipotentia creatoris omnia reuocare, quae uel bestiae uel ignis absnmsit uel in puluerem cineremne conlapsum uel in humorem solutum uel in auras est exhalatum. absit, at sinus ullus secretumque naturae ita recipiat aliquid abstractum sensibus nostris, ut omnium creatoris aut cognitionem lateat aut effugiat potestatem. deum certe uolens, sicut poterat, definire Cicero, tantus auctor ipsorum: "mens quaedam est" inquit "soluta et libera, secreta ab omni concretione mortali, omnia sentiens et monens ipsaque praedita motu sempiterno". hoc autem repperit in doctrinis magnorum philosophorum ut igitur secundum ipsos loquar, quomodo aliquid uel latet omnia sentientem uel inreuocabiliter. fugit omnia mouentem? Vnde iam etiam quaestio illa solnenda est, quae difficilior uidetur ceteris, ubi quaeritur, cum caro mortui hominis etiam alterius uiuentis fit caro, cui potius eorum in resurrectione reddatur. si enim quispiam confectus fame atque compulsus uescatur cadaueribus humanis, quod malum aliquotiens accidisse et uetus testatur historia et nostrorum temporum infelicia experimenta docuerunt, num quisquam ueridica ratione contendet totum digestum fuisse per imos meatus, nihil inde in eius carnem mutatum atque conuersum, cum ipsa macies, quae fuit et non est, satis indicet quae illis escis detrimenta. suppleta sint? iam itaque aliqua paulo ante praemisi, quae ad istum quoque nodum soluendum ualere debebunt. quidquid enim carnium exhausit fames, utique in auras est exhalatum; unde diximus omnipotentem deum posse reuocare quod fugit. reddetur ergo caro illa homini, in quo esse caro humana primitus coepit. ab illo quippe altero tamquam mutuo sumta deputanda est; quae sicut aes alienum ei redhibenda est, unde sumta est. sua uero illi quem fames exinanierat ab eo qui potest etiam exhalata reuocare reddetur. quamuis, etsi omnibus perisset modis nec ulla eius materies in ullis naturae latebris remansisset, unde uellet eam repararet omnipotens.