# Excerpta ex Operibus Augustini 174.36-52

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 174.36 to 174.52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/174.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/174.36

sicut enim prima immortalitas fuit, quam peccando Adam perdidit, posse non mori, nouissima erit non posse mori: ita primum liberum arbitrium posse non peccare, nouissimum non'posse peccare. sic enim erit inamissibilis uoluntas pietatis et aequitatis, quomodo est felicitatis. nam utique peccando nec pietatem nec felicitatem tenuimus, uoluntatem uero felicitatis nec perdita felicitate perdidimus. certe deus ipse numquid, quoniam peccare non potest, ideo liberum arbitrium habere negandus est? Erit ergo illius ciuitatis et una in omnibus et inseparabilis in singulis uoluntas libera, ab omni malo liberata et impleta omni bono, fruens indeficienter aeternorum iucunditate gaudiorum, oblita culparum, oblita poenarum; nec ideo tamen suae liberationis oblita, ut liberatori suo non sit ingrata; quantum ergo attinet ad scientiam rationalem, memor praeteritorum etiam malorum suorum, quantum autem ad experientis sensum, prorsus immemor. nam et peritissimus medicus, sicut arte sciuntur, omnes fere morbos corporis nouit; sicut autem corpore sentiuntur, plurimos nescit, quos ipse non passus est. ut ergo scientiae malorum duae sunt, una, qua potentiam mentis non latent, altera, qua experientis sensibus inhaerent — aliter quippe sciuntur uitia omnia per sapientiae doctrinam, aliter per insipientis pessimam uitam — ita et obliuiones malorum duae sunt. aliter ea namque obliuiscitur eruditus et doctus, aliter expertus et passus; ille, si peritiam neglegat, iste, si miseria careat. secundum hanc obliuionem, quam posteriore loco posui, non erunt memores sancti praeteritorum malorum; carebunt enim omnibus, ita ut penitus deleantur de sensibus eorum. ea tamen potentia scientiae, quae magna in eis erit, non solum sua praeterita sed etiam damnatorum eos sempiterna miseria non latebit. alioquin si se fuisse miseros nescituri sunt, quomodo, sicut ait psalmus, misericordias domini in aeternum cantabunt? quo cantico in gloriam gratiae domini Christi, cuius sanguine liberati sumus, nihil erit profecto iucundius illi ciuitati.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
