Latin
174a.84 to 174a.89
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 174a.84-89
Unproofread scanNot analysed yet
sed sicut homines, inter quos uiuentes motusque uitales exerentes uiuimus, mox ut aspicimus, non credimus uiuere, sed uidemus, cum eorum uitam sine corporibus uidere nequeamus, quam tamen in eis per corpora remota omni ambiguitate conspicimus: ita quacumque spiritalia illa lumina corporum nostrorum circumferemus, incorporeum deum omnia regentem etiam per corpora contuebimur. aut ergo sic per illos oculos uidebitur deus, ut aliquid habeant in tanta excellentia menti simile, quo et incorporea natura cernatur, quod ullis exemplis sine scripturarum testimoniis diuinarum uel difficile est uel impossibile ostendere; aut, quod est ad intellegendum facilius, ita nobis deus erit notus atque conspicuus, ut uideatur spiritu a singulis nobis in singulis nobis, uideatur ab altero in altero, uideatur in se ipso, uideatur in caelo nouo et terra noua atque in omni quae tunc fuerit creatura, uideatur et per corpora in omni corpore, quocumque fuerint spiritalis corporis oculi acie perueniente directi. patebunt etiam cogitationes nostrae inuicem nobis. tunc enim implebitur quod apostolus, cum dixisset: nolite ante tempus quicquam iudicare, mox addidit: donec ueniat dominus et inluminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a deo.]