Latin
176.46 to 176.57
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 176.46-57
Unproofread scanNot analysed yet
utrumque ergo dominus dixit. sed quia non utrumque unus euangelista commemorauit, putatur ille qui uirgam sub alia significatione positam tollendam dixit ei qui uirgam rursus aliud significantem non tollendam dixit esse contrarius; sed iam ratione reddita non putetur. Sic et calciamenta cum dicit Matthaeus in nia non esse portanda, curam prohibet, qua ideo portanda cogitantur, ne desint. hoc et de duabus tunicis intellegendum est, ne quisquam eorum praeter eam quam esset indutus aliam portandam putaret sollicitus, ne opus esset, cum ex illa potestate posset accipere. proinde Marcus dicendo calciari eos sandaliis uel soliis aliquid hoc calciamentum mysticae significationis habere admonet, ut pes neque tectus sit neque nudus ad terram, id est nec occultetur euangelium nec terrenis commodis innitatur. et quod non portari uel haberi duas tunicas, sed expressius prohibet indui dicens: et ne induerentur duabus tunicis, quid eos monet nisi non dupliciter, sed simpliciter ambulare? Ita dominum omnia dixisse nullo modo dubitandum est partim proprie, partim figurate, sed euangelistas alia istum, alia illam inseruisse scriptis suis, quaedam uero eadem uel duos uel tres eorum quoslibet uel omnes quattuor posuisse; nec sic tamen omnia esse conscripta, quae ab illo seu dicta seu facta sunt. quisquis autem putat non potuisse dominum in uno sermone quaedam figurate, quaedam proprie ponere eloquia, cetera eius inspiciat: uidebit quam hoc temere atque inerudite arbitretur. potest enim iste, ut unum aliquid dicam, quod animo interim occurrit, quoniam monet, ut non sciat sinistra quid faciat dextra, et ipsas elemosynas et quidquid illic aliud praecipit figurate accipiendum putare. Sane rursus admoneo, quod oportet meminisse lectorem, ne tali admonitione saepissime indigeat, aliis atque aliis sermonum suorum locis dominum iam multa iterasse, quae alibi dixerat, ne forte ipsorum locorum ordo, cum ex alio euangelista non conuenit, alicui eorum hinc putet esse contrarium, cum intellegere debeat iterum alibi dici quod iam alibi dictum erat, nec tantum de dictis uerum etiam de factis obseruari debere.