Latin
177
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 177
Unproofread scanNot analysed yet
Sequitur Matthaeus: amen dico uobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec uideant filium hominis uenientem in regno suo. et post dies sex assumsit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem eius et duxit illos in montem excelsum seorsum et cetera usque ad illud, ubi ait: nemini dixeritis uisionem, donec filius hominis a mortuis resurgat. haec uisio domini in monte coram tribus discipulis, Petro, Iacobo et Iohanne, ubi etiam de caelo illi testimonium paternae uocis perhibitum est, a tribus euangelistis eodem ordine commemoratur et ad easdem omnino sententias; sed cetera secundum ea genera locutionum diuersa sine ulla sententiarum diuersitate, quae multis locis superius demonstrauimus, uideri a legentibus possunt. Quod autem Marcus post sex dies factum dicit sicut Matthaeus, Lucas autem post octo, non contemnendi sunt quos mouet, sed ratione reddita instruendi. dies enim quando enuntiamus dicentes: "post tot dies", aliquando non annumeramus eum in quo loquimur et eum quo res ipsa futura est, quam praenuntiamus uel pollicemur, sed medios, post quos re uera plenos atque integros illud futurum est. hoc fecit Matthaeus et Marcus; excepto eo die, quo haec loquebatur Iesus, et illo, quo exhibuit memoratam in monte uisionem, medios dies intuentes dixerunt: post sex dies; quod ille annumeratis finalibus, id est primo atque ultimo, dixit: post octo dies, eo loquendi modo, quo pars pro toto commemoratur. Item quod Lucas ait de Mose et Helia: et factum est, cum discederent ab illo, ait Petrus ad Iesum: praeceptor, bonum est nobis hic esse et cetera, non debet putari contrarium ei quod Matthaeus Marcusque ita coniunxerunt Petrum hoc suggessisse, quasi adhuc Moses et Helias cum domino loquerentur. non enim expresserunt, quod tunc, sed tacuerunt potius, quod iste addidit, illis discedentibus hoc Petrum de tribus tabernaculis faciendis domino suggessisse. addidit etiam Lucas intrantibus illis in nubem factamesse uocem de nube; quod illi non dixerunt, sed nec contradixerunt.