Latin
179.44 to 179.45
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 179.44-45
Unproofread scanNot analysed yet
siue ergo hoc potius intellegendum eligatur siue Marcus tertiam horam recoluerit eamque maxime ad condemnationem Iudaeorum in domini crucifixione commemorare noluerit, qua intelleguntur clamare potuisse, ut crucifigeretur, ut ipsos potius crucifixisse acciperemus quam eos quorum manibus suspensus in ligno est; sicut ille centurio magis accessit ad dominum quam illi amici, quos misit: procul dubio quaestio soluta est de hora dominicae passionis, quae maxime solet contentiosorum concitare impudentiam et infirmorum imperitiam perturbare.