Latin
181.1 to 181.21
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 181.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
Inuenimus itaque apud quattuor euangelistas decies commemoratum dominum uisum esse ab hominibus post resurrectionem: semel ad monumentum mulieribus; iterum eisdem egredientibus a monumento in itinere; tertio Petro; quarto duobus euntibus in castellum; quinto pluribus in Hierusalem, ubi non erat Thomas; sexto, ubi eum uidit Thomas; septimo ad mare Tiberiadis; octauo in monte Galilaeae secundum Matthaeum; nono, quod dicit Marcus, nouissime recumbentibus, quia iam non erant in terra cum illo conuiuaturi; decimo in ipso die, non iam in terra, sed eleuatum in nubem, cum in caelum ascenderet, quod Marcus et Lucas commemorant. Marcus quidem post illud, quod eis discumbentibus apparuit, ita continuans, ut diceret: et dominus quidem, postquam locutus est eis, assumtus est in caelum; Lucas autem praetermissis omnibus, quae per XL dies agi ab illo cum discipulis potuerunt, illi primo die resurrectionis eius, quando in Hierusalem pluribus apparuit, coniungit tacite nouissimum diem, quo ascendit in caelum, ita narrans: eduxit autem illos foris in Bethaniam et eleuatis manibus suis benedixit eos. et factum est, cum benediceret eis, recessit ab eis et ferebatur in caelum. uiderunt ergo eum, praeter quod in terra uiderant, etiam dum ferretur in caelum. totiens ergo in euangelicis libris commemoratus ab hominibus uisus, antequam ascendisset in caelum: in terra scilicet nouies et in aere semel ascendens. Sed non omnia scripta sunt, sicut Iohannes fatetur. crebra enim erat eius cum illis conuersatio per dies XL, priusquam ascendisset in caelum. non tamen eis per omnes XL continuos apparuerat. nam post diem primum resurrectionis eius alios vm dies interuenisse dicit Iohannes, post quos eis rursus apparuit, tertio autem ad mare Tiberiadis, fortassis continuo consequenti die; nihil enim repugnat. et deinde quando uoluit, constituens eis, quod et ante praedixerat, eos in Galilaeae montem praecedere;